Corpus Priapeorum

Avatar do Utilizador
Fulano_de_tal
Mensagens: 857
Registado: 02 ago 2008, 22:33
Força ou serviço: Polícia de Segurança Pública

Corpus Priapeorum

Mensagempor Fulano_de_tal » 30 dez 2008, 22:44

P
Poesia Classica

Fulmina sub Iove sunt, Neptuni fuscina telum;
ense potens Mars est, hasta, Minerva, tua est;
sutilibus Liber committit proelia thyrsis;
fertur Apollinea missa sagitta manu;
Herculis armata est invicta dextera clava:
at me terribilem mentula tenta facit.

Hoc sceptrum, quod ab arbore est recisum,
nulla iam poterit virere fronde,
sceptrum, quod pathicae petunt puellae,
quod quidam cupiunt tenere reges,
cui dant oscula nobiles cinaedi,
intra viscera furis ibit usque
ad pubem capulumque coleorum.

Cum quemdam rigidus deus videret
ferventi caput ustulare ferro,
ut Maurae similis foret puellae,
‘heus’ inquit ‘tibi dicimus, cinaede,
uras te licet usque torqueasque,
num tandem prior es puella, quaeso,
quod sunt, mentula quos habet, capilli?’

Femina si furtum faciet mihi virve puerve,
haec cunnum, caput hic praebeat, ille nates.

Per medios ibit pueros mediasque puellas
mentula, barbatis non nisi summa petet.

Quicumque nostram fur fefellerit curam,
effeminato verminet procul culo;
quaeque hic proterva carpserit manu poma
puella, nullum reperiat fututorem.

Pedicabere, fur, semel; sed idem
si prensus fueris bis, irrumabo.
quod si tertia furta molieris,
ut poenam patiare et hanc et illam,
pedicaberis irrumaberisque.

FORA DE TÓPICO:
via Google
------------------
Everyone has a right to be stupid once in awhile. Yet some just abuse the privilege.
------------------
https://www.tovarich.net

Voltar para “Literatura”

Quem está ligado:

Utilizadores neste fórum: CommonCrawl e 0 visitante